monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, II

Caput I

1 De civitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos civitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et livore sibi perniciosissimo atrociter invident Christianis, quantum me adiuvaret eius gratia, refellissem, quod voluminibus decem prioribus feci.
2 De hac vero mea, quam modo commemoravi, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluvium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt.
3 Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum volumen absolvimus, et inde usque ad ipsius in carne Salvatoris adventum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola videtur in meo stilo cucurrisse Dei civitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora variaverint.
4 Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex virgine nativitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius civitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamvis usque ad revelationem testamenti novi non in lumine, sed in umbra cucurrerit.
5 Nunc ergo, quod intermiseram, video esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis videtur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.